clear
{{language.name}} No language found.
swap_horiz
{{language.name}} No language found.
search
Lists keyboard_arrow_right

All public lists

keyboard_arrow_right

Collaborative lists

About this list

created by futureboy

May 22, 2011 at 5:15 PM

Contains 7 sentences

Actions

Show translations :
Download this list

Gaius Iulius Caesar: Commentarii de bello Gallico

Sentence #903889 — belongs to futureboy
lat
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
volume_off No audio for this sentence. Click to learn how to contribute. info
Sentence #903891 — belongs to futureboy
lat
Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
volume_off No audio for this sentence. Click to learn how to contribute. info
Sentence #903892 — belongs to futureboy
lat
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
volume_off No audio for this sentence. Click to learn how to contribute. info
Sentence #903893 — belongs to futureboy
lat
Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
volume_off No audio for this sentence. Click to learn how to contribute. info
Sentence #903895 — belongs to futureboy
lat
Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
volume_off No audio for this sentence. Click to learn how to contribute. info
Sentence #903897 — belongs to futureboy
lat
Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
volume_off No audio for this sentence. Click to learn how to contribute. info
Sentence #903899 — belongs to futureboy
lat
Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
volume_off No audio for this sentence. Click to learn how to contribute. info